Le viol de Lucrèce
Chez Lhomond (texte intégral)
Postea Tarquinius superbus Ardeam urbem oppugnavit. Ibi Tarquinius Collatinus srore regis natus forte cenabat apud Sextum Tarquinium cum aliis juvenibus regiis. Incidit de uxoribus mentio : quum unusquisque suam laudaret, placuit experiri. Itaque equis Romam petunt. Regias nurus in convivio et luxu deprehendunt. Pergunt inde Collatiam. Lucretiam Collatini uxorem inter ancillas in lanificio inveniunt. Ea ergo ceteris praestare judicatur. Paucis interjectis diebus, Sextus Collatiam rediit, et Lucretiae vim attulit. Illa postero die, advocatis patre et conjuge, rem exposuit, et se cultro, quem sub veste texerat, occidit. Conclamant vir paterque, et in exitium regum conjurant. Tarquinio Romam redeunti clausae sunt urbis portae, et exilium indictum.
De viris, chap. I, dernier paragraphe
Chez Tite-Live (extraits)
Forte potantibus his apud Sex. Tarquinium, ubi et Conlatinus cenabat Tarquinius, Egeri filius, incidit de uxoribus mentio. Suam quisque laudare miris modis.
Pergunt inde Collatiam, ubi Lucretiam haudquaquam ut regias nurus, quas in convivio luxuque cum aequalibus viderant tempus terentes, sed nocte sera deditam lanae inter lucubrantes ancillas in medio aedium sedentem inveniunt.
Paucis interjectis diebus Sex. Tarquinius inscio Conlatino cum comite uno Collatiam venit.
Histoire romaine, Livre I, chap. LVII à LX